monumenta.ch > Plinius > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 21
{XVIII} Quod si quis fide carere ex his aliqua arbitratur, discat in nulla parte naturae maiora esse miracula, quamquam inter initia operis abunde multa rettulimus. Ctesias tradit Silan vocari stagnum in Indis, in quo nihil innatet, omnia mergantur; Caelius apud nos in Averno etiam folia subsidere, Varro aves, quae advolaverint, emori.